CAPUT IX.

10. Item cum audierit, Qui baptizatur a mortuo; non ei prodest lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30): respondebit, Vivit Christus, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9), de quo dictum est, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis. Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis: qui quoniam homines fuerunt, et ita mortui sunt , ut neque super terras, neque in requie coeli sint, vere ipsi a mortuis baptizantur: et si quo alio modo ista sanctae Scripturae verba veraciter quaeri, ac salubriter discuti et intelligi possunt. Nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tanquam a mortuo baptizatus, inaniter lotus sit. Non enim ait, Qui baptizatur a mortuo manifesto; sed absolute dicit, a mortuo. Ac si mortuum quemque tunc putant, cum eum peccatorem sciunt; vivere autem, etiamsi sceleratus in eorum communione astutissime lateat: primo exsecrabili superbia sibi plus arrogant, quam Deo tribuunt, ut cum eis peccator notus est, mortuus appelletur; cum autem Deo notus est, vivus existimetur. Deinde si peccator ille dicendus est mortuus, qui est hominibus cognitus; de Optato quid responsuri sunt, quem sceleratum longo tempore sibi notum damnare timuerunt? Cur qui ab illo baptizati sunt, non dicuntur a mortuo baptizati? An ideo vivebat, quod fides illi comes erat ? Quod facete et eleganter a nescio quo primario collega suo dictum solent etiam ipsi jactare atque laudare, non intelligentes exitu Goliae superbissimi, suo sibi gladio caput auferri (I Reg. XVII, 51).