|
11. Postremo, si neque occultum sceleratum,
neque manifestum, qui tamen ab eis nondum damnatus sit, volunt
appellare mortuum, sed et manifestum et damnatum, ut quisquis ab eo
baptizatur, ipse a mortuo baptizetur, et nihil ei prosit lavacrum
ejus: quid dicturi sunt de iis quos plenarii concilii sui ore veridico
cum Maximiano et caeteris ejus ordinatoribus damnaverunt, Felicianum
dico Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum, de quibus interim
loquor, qui numerantur inter duodecim Maximiani ordinatores, et
erectores altaris contra eorum altare, cui Primianus assistit? Isti
certe ab eis inter mortuos deputantur. Testis est illius concilii
eorum videlicet praeclara sententia, quae quondam quando apud eos
decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem si
forte eis a nobis recitata fuerit, obmutescunt; cum potius non eam
deberent primo gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam. Ibi
quippe de Maximianistis a consortio suae communionis exclusis ita
dicunt: Quod veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga
projecta sunt membra, et Aegyptiorum admodum exemplo, pereuntium
funeribus plena sunt littora; quibus in ipsa morte major est poena,
quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt
sepulturam. Ita quidem isti insultant schismaticis suis, ut eos et
mortuos et insepultos vocent: sed certe optare debuerunt ut
sepelirentur, ne de multitudine jacentium in littore cadaverum
insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari,
tanquam rapidus fluctus ultra prosiliens, Felicianum et Praetextatum
introrsus postea resorberet.
|
|