CAPUT XI.

12. A quibus quaero, utrum ad eorum pelagus commeando revixerunt, an adhuc ibi mortui manent? Si enim nihilominus cadavera sunt, nec aliquo modo prodest lavacrum eis qui ab istis mortuis baptizantur. Si autem revixerunt, quomodo prodest lavacrum illis, quos, cum exanimes jacerent, foris antea baptizarunt, si eo modo quo putant intelligendum est, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum ejus? Eos enim quos Praetextatus et Felicianus, cum adhuc Maximiano communicarent, baptizaverunt, nunc secum non rebaptizatos cum eisdem baptizatoribus suis, hoc est, Feliciano et Praetextato intus habent permixtos communioni suae: cujus facti occasione, si non suae pertinaciae principatum foverent, sed spiritualis suae salutis tam certum exitium cogitarent, evigilare utique deberent, et animi sanitate recepta in pace catholica respirare; si tumore superbiae posito, et pervicaciae furore superato, vellent attendere quam immani sacrilegio transmarinarum Ecclesiarum, quas primaevas sitas ex sanctis Libris accepimus, Baptismus exsecretur, et Maximianistarum, quos ore proprio damnaverunt, Baptismus recipiatur.