|
13. Ipsi vero fratres nostri memoratarum
Ecclesiarum filii, quid ante tot annos in Africa gestum sit, et tunc
nescierunt, et modo nesciunt: unde illos crimina, quae ab eorum parte
Afris objecta sunt, etiamsi vera essent ignorantes, contaminare non
possent. Isti autem palam separati atque divisi, cum Primiani
ordinationi etiam interfuisse dicantur, Primianum damnaverunt, alium
episcopum contra Primianum ordinaverunt, extra Primianum
baptizaverunt, post Primianum rebaptizaverunt cumque suis foris a se
baptizatis, et intus a nullo rebaptizatis, ad Primianum redierunt.
Si tanta Maximianistarum conjunctio Donatistas non maculat, quomodo
Afrorum fama potuit maculare peregrinos? Si in pacis osculo sine
crimine coeunt labia quae se invicem damnaverunt, cur in Ecclesiis
valde eorum judicio remotissimis trans mare ab eis quisque damnatus,
non ut fidelis catholicus osculatur, sed ut paganus impius
exsufflatur? Quod si pacem receptis Maximianistis pro sua unitate
fecerunt: ecce non reprehendimus, nisi quod suo se judicio jugulant,
ut cum pro unitate concisionis suae a se rursus concisa recolligant,
ipsam concisionem suam verae unitati resarcire contemnant.
|
|