CAPUT XIII.

14. Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, et rei tanti sceleris, ut eos in concilio suo antiquis illis auctoribus schismatis quos vivos terra sorbuit (Num. XVI, 31-35) compararent, aut separati non puniuntur, aut damnati in integrum restituuntur; cur non pro unitate Christi, quae toto terrarum orbe diffusa est, de quo

praedictum est quod dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8); et quod praedictum est, videtur ac probatur impleri: cur ergo non pro ista unitate vera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur, quae de communibus codicibus personat, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Pro Donati unitate non coguntur revocare quod disperserunt, sed admonentur exaudire quod clamant Scripturae: cur non intelligunt id secum actum misericordia Dei, ut quoniam catholicam Ecclesiam falsis criminibus accusabant, quorum quasi contagione nimiam sanctitatem suam contaminare nolebant, vera et maxima crimina plenarii concilii sui veridico, sicut dicunt, ore damnata, rursus recipere per Optati Gildoniani regnum, et sibi sociare cogerentur. Jam tandem sentiant quemadmodum veris suorum sceleribus impleantur, qui in fratres suos falsa confingunt, quae si etiam vera dixissent, jam tandem sentire deberent quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata.