CAPUT XIV.

15. Itaque nobis, fratres, hoc unum quod de Maximianistis apud eos factum est, ad eos admonendos corrigendosque sufficiat: non vetera archiva discutimus, non antiqua armaria ventilamus, non ad longinquas terras nostram probationem transmittimus; sed sequestramus omnia nostrorum documenta majorum, differimus testimonia toto terrarum orbe clamantia.