CAPUT XVI.

17. Jam verba epistolae suae ille ipse qui scripsit, irrideat, qui usurpato indocte ac mendaciter testimonio, quo scriptum commemorat, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? conatur nobis ostendere, quatenus traditor vita mortuus habeatur. Et adjungit, dicens: Mortuus est ille qui Baptismo vero nasci non meruit; mortuus est ille similiter, qui justo Baptismo genitus, mixtus est traditori. Si ergo Maximianistae mortui non sunt, cur in plenario concilio suo dicunt, quod eorum pereuntium funeribus plena sunt littora? Si autem mortui sunt, unde vivit Baptisma quod dederunt? Deinde, si Maximianus mortuus non est, quare post illum rebaptizatur? Si autem mortuus est, quare cum illo non est mortuus Felicianus Mustitanus ordinator ejus, et cum nescio quo traditore Afro collega mori potuit transmarinus? Aut si et ipse mortuus est, unde cum illo apud te vivunt intus non rebaptizati, qui ab illo mortuo foris sunt baptizati?