|
18. Deinde subjunxit: Ambo vitam
Baptismi non habent, et qui nunquam penitus habuit, et qui habuit et
amisit. Nunquam ergo habuit, quem Maximianista Felicianus aut
Praetextatus foris baptizaverunt, ipsi autem quod habuerunt,
amiserunt. Quando ergo isti cum suis recepti sunt, quis dedit eis
quos baptizarunt; quod non habebant; et quis ipsis reddidit quod
amiserant? Si autem formam Baptismi secum abstulerunt, virtutem
autem ipsam Baptismi per malum schisma amiserunt , cur ipsam formam,
quae semper et ubique sancta est, exsufflas in Catholicis quos non
audisti, et in Maximianistis amplecteris quos punisti?
19. Quidquid autem de Juda traditore criminose sibi dicere visus
est, ad nos quid pertinet, qui neque ab eis probamur traditores,
neque si aliquorum ante hos in nostra communione defunctorum traditio
probaretur, etiam ipsa nos improbata et displicens nobis aliqua ex
parte macularet? Si enim ipsi damnatis a se criminibus et receptis non
maculantur, quanto minus nos auditis et improbatis maculari poterimus?
Quantumlibet ergo in traditores invehatur, totidem verbis eos et a me
deputet accusari. Sed sane distinguo: quia ille apud me arguit eum
quem jam olim defunctum mea cognitio non judicavit; ego ejus lateri
cohaerentem ostendo, quem a se damnatum, vel certe sacrilego schismate
separatum, sine ulla honoris ejus diminutione suscepit.
|
|