CAPUT XVIII.

20. Nequissimus, inquit, traditor nobis legem servantibus persecutor et carnifex exstitisti. Si legem servaverunt Maximianistae, cum a te separati sunt; sis et tu servator legis, cum ab Ecclesia, quae in toto orbe diffusa est, separatus es. Quod si de persecutionibus agis , cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia facientes quamvis improbent , pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant. Quapropter non habes quod objicias frumentis dominicis paleam suam usque ad ventilationem ultimam sustinentibus, a quibus tu nunquam recessisses, nisi levior palea vente tentationis et ante adventum ventilatoris avolasses. Sed ut ab hoc uno exemplo, quod ad istorum ora claudenda, et eos si sapiant corrigendos, si autem in perversitate maneant, confundendos, in eorum facies refudit Dominus, non recedam: si justiores sunt qui patiuntur persecutionem, quam illi qui faciunt; iidem Maximianistae justiores sunt, quorum et basilica funditus eversa est, et militari Optati comitatu graviter agitati sunt, et jussiones proconsulis ad omnes eos de basilicis excludendos a Primianistis impetratae manifestae sunt. Quapropter, si imperatoribus eorum communionem detestantibus, ad persequendos Maximianistas tanta sunt ausi, quid facerunt si eis per regum communionem aliquid efficere liceret? Si autem ut pravos corrigerent, ista fecerunt; quid mirantur si catholici imperatores majore potestate urgendos corrigendosque decernunt eos, qui totum orbem christianum rebaptizare conantur, cum causam dissentiendi non habeant; quandoquidem malos, etiamsi vera crimina objicerent, pro pace tamen tolerandos etiam ipsi testantur, quando eos quos damnaverunt cum suis honoribus, et cum foris dato Baptismo receperunt? Considerent aliquando quid digni sint pati christianis potestatibus orbis terrarum, hostes christianae unitatis diffusae toto orbe terrarum. Jam igitur si correctio pigra est, saltem adsit pudor; ne iidem ipsi cum ea quae scribunt, legere coeperint, risus eos vincat, dum in se non agnoscunt quod videri volunt in aliis, nec in se agnoscunt quod aliis objiciunt.