CAPUT PRIMUM.

Dilectissimis fratribus ad nostrae dispensationis curam pertinentibus, AUGUSTINUS, In Domino salutem.

1. Nostis nos saepe voluisse Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem in notitiam manifestam, non tam ex nostro, quam ex ipsorum ore producere, atque convincere: unde factum est ut ad nonnullos etiam primates eorum litteras daremus, non quidem communicatorias, quibus se jam in praeteritum indignos a catholica Ecclesia dissentiendo fecerunt; nec tamen contumeliosas, sed pacificas: ut nobiscum quaestione discussa, quae illos ab orbis terrarum sancta communione disrupit, considerata veritate corrigi vellent; nec majorum suorum animosam perversitatem pertinacia stultiore defenderent, sed ad fructum charitatis radici catholicae redderentur. Sed quoniam scriptum est, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7); ita illi respuerunt litteras meas, sicut ipsam pacem, cui per eas consulebatur, oderunt. Nunc vero cum essem in ecclesia Constantiniensi, Absentio praesente, et collega meo Fortunato ejus episcopo, obtulerunt mihi fratres epistolam, quam ad suos presbyteros ejusdem schismatis episcopum dedisse dicebant, sicut earumdem quoque litterarum praetendebat inscriptio. Quam cum legissem, ita miratus sum quod primis verbis suis totam partis suae communionem radicitus amputavit, ut nollem credere illius hominis esse litteras, quem solet fama praedicare, quod inter eos doctrina atque facundia maxime excellat. Sed quia me legente aderant quidam qui ejus sermonis cultum ornatumque cognoscerent, mihi persuadere coeperunt, omnino ejus esse illud eloquium. Ego tamen cujuslibet esset, refellendum putavi, ne quisquis ea scripsit, aliquid sibi apud imperitos adversus Catholicam scripsisse videretur.

2. Hoc ergo ille primum in epistola sua posuit dicens, quod eis objiciamus bis Baptisma, qui sub nomine Baptismi animas nostras reo lavacro polluimus. Quid autem prodest omnia ejus contumeliosa verba retexere? Nam quoniam aliud est documenta firmare, aliud maledicta refellendo tractare; illud potius attendamus, quo pacto demonstrare voluerit, nos Baptismum non habere, et ideo se non repetere quod jam erat, sed dare quod non erat. Ait enim: Conscientia namque dantis attenditur, qui abluat accipientis? Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur, qui abluat accipientis? Si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc valebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. Sufficiat ergo ut alterius conscientia maculosa cum ignoratur, non maculet: numquid autem etiam abluere potest?