CAPUT XIX.

21. Quid igitur sibi vult, quod iste in epistola sua posuit dicentem Dominum Judaeis, Ideoque mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis (Matth. XXIII, 34)? Nam si se ipsos intelligi volunt sapientes, et scribas, et prophetas, nos autem tanquam persecutores sapientium et prophetarum; quare nobiscum loqui nolunt, cum ad nos missi sint? Denique iste qui illam scripsit epistolam, cui modo respondemus, si urgeatur a nobis, ut ei manu propria subscribens suam esse fateatur, forte non faciat: usque adeo timent, ne ulla eorum verba teneamus. Nam cum ejusdem epistolae posteriorem partem aliquo modo vellemus accipere, quia totam describere a quibus nobis data est, nequiverunt; nullus a quo petita est, eam dare voluit, posteaquam cognoverunt nos ei parti, ad quam pervenimus, respondere. Itaque cum legant quemadmodum Dominus prophetae dicat, Exclama vehementer, non est quod parcas, et scribe stilo meo peccata eorum (Isai. LVIII, 1): isti prophetae viri qui missi sunt ad nos, nihil sic timent, sed cavent ne a nobis eorum clamor audiatur; quod utique, si vera de nobis dicerent, non timerent. Non immerito, sicut in Psalmo scriptum est, Oppilatum est os loquentium iniqua (Psal. LXII, 12). Si enim propterea Baptismum nostrum non suscipiunt, quia nos sumus progenies viperarum, sicut iste in epistola sua posuit: cur Maximianensium susceperunt, de quibus concicilium eorum sic loquitur, Quod viperei seminis noxios partus venenati uteri alvus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporarunt. Nonne de ipsis etiam in eodem concilio consequenter dictum est, quod Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3)? Et tamen et ipsos in honore integro, et ab eis foris baptizatos intus nunc habent.