CAPUT XX.

22. Quapropter haec omnia de progenie viperarum, et de veneno aspidum sub labiis eorum, et alia quae dicta sunt in eos, qui viam pacis non cognoverunt, si vere isti vellent dicere, ipsi potius sunt; quando eorum Baptismum, in quo per concilii sententiam ista dixerunt, propter pacem Donati receperunt, et Baptismum Ecclesiae Christi toto orbe diffusae, unde in Africam ipsa pax venit, ad sacrilegam injuriam pacis Christi repudiant. Qui ergo sunt potius pseudoprophetae, qui veniunt in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: utrum ii, qui vel nesciunt in Catholica malos, et eis innocenter communicant, vel eos quos de area dominica priusquam ventilator adveniat, segregare non possunt, pro pace tolerant unitatis, an ii qui ea quae in Catholica reprehendunt, in schismate faciunt, et quae in unitate toleranda eaque incerta fugere se fingunt, in sua praecisione manifesta et a se ipsis damnata recipiunt?