|
23. Denique ita dictum est, et hoc etiam
ipse commemoravit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth.
VII, 15, 16): Ergo fructus consideremus. Objicitis
traditionem: hanc ipsam multo probabilius eis ipsis objicimus. Et ne
per multa curramus, in eadem Constantiniensi civitate Silvanum
episcopum majores vestri in ipso exordio sui schismatis ordinaverunt.
Iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor
municipalibus Gestis expressus est. Si et vos adversus majores
nostros aliqua documenta profertis: aequa conditio postulatur, ut aut
utraque vera, aut utraque falsa esse credamus. Si utraque vera sunt,
vos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina vos fugere in totius
orbis communione finxistis, quae in ipsa particula vestrae concisionis
habebatis. Sin autem utraque falsa sunt, vos estis sine dubio
schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani
separationis crimine maculamini. Quod si a nobis aliqua, et a vobis
nulla, vel a nobis vera, et a vobis falsa proferuntur, non est
discutiendum quam penitus vestra ora claudantur.
|
|