|
24. Quid, si vos sancta et vera Christi
Ecclesia convinceret atque superaret, etiamsi nos nulla vel falsa,
vos autem aliqua et vera traditionis documenta teneretis, quid jam
vobis restet, nisi ut, si vultis, pacem diligatis; si autem non
vultis, saltem obtumescatis ? Etenim quaecumque modo proferretis,
facillime et verissime dicerem, tunc Ecclesiae plenariae et catholicae
unitati, jam per tot gentes diffusae atque firmatae, vos ea probare
debuisse , ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis,
pellerentur foras. Quod si conati estis facere, procul dubio probare
non potuistis, et victi vel irati vos ab innocentibus qui damnare
incerta non possent, immani sacrilegio separastis. Si autem nec
conati estis id agere, nimis exsecrabili et impia caecitate vos a
frumentis Christi, quae per totum agrum, id est, totum mundum usque
ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis .
|
|