|
25. Postremo, testamentum a quibusdam
persecutionis tempore flammis traditum perhibetur: nunc undecumque
prolatum est recitetur. Certe in exordio promissionum testatoris id
invenitur Abrahae dictum, In semine tuo benedicentur omnes gentes
(Gen. XXII, 18): et hoc quid sit, verax interpretatur
Apostolus, In semine, inquit, tuo, quod est Christus (Galat.
III, 16). Nullius traditio fidem Dei evacuavit. Communicate
omnibus gentibus: et tunc vos testamentum a pernicie flammarum
conservasse gloriamini. Si autem non vultis, quae pars potius
credenda est, quod testamento institerit exurendo, nisi quae non vult
consentire prolato? Quanto enim certius sine aliqua temeritate
sacrilega, ille traditoribus successisse judicatur, qui nunc lingua
persequitur testamentum, quod illi flamma persecuti perhibentur?
Objicitis persecutionem: respondent vobis frumenta dominica, Aut
juste factum est, aut palea nostra fecit. Quid ad haec dicitis?
Objicitis quod Baptismum non habeamus: respondent vobis eadem
frumenta dominica, formam Sacramenti etiam intus quibusdam nihil
prodesse, sicut Simoni Mago baptizato non proderat; multo magis
nihil prodesse iis qui foris sunt: inesse illis tamen discedentibus
hinc probatur, quod redeuntibus non restituitur. Nunquam igitur nisi
impudentissime poteris adversus ista frumenta clamare, et dicere
pseudoprophetas vestitos pellibus ovium, intus autem lupos rapaces:
quandoquidem malos in unitate catholica vel non noverunt, vel pro
unitate tolerant quos noverunt.
|
|