CAPUT XXIV.

26. Vestros autem fructus si consideremus; omitto tyrannicas in civitatibus et maxime in fundis alienis dominationes, omitto furorem Circumcellionum , et praecipitatorum ultro cadaverum cultus sacrilegos et profanos, bacchationes ebrietatum, et sub uno Optato Gildoniano decennalem totius Africae gemitum: omitto ista, quia sunt in vobis quidam qui haec sibi displicere, ac semper displicuisse proclament; sed ea se dicunt, quia comprimere non possunt, pro pace tolerare: ubi se judicio suo condemnant; quia si amarent pacem, non discinderent unitatem. Nam quae tanta dementia est, pacem in ipsa pace velle relinquere, et eam in dissensione velle retinere? Itaque propter eos qui mala ejusdem partis Donati, quae omnes vident et reprehendunt, fingunt se non videre, usque adeo ut etiam de ipso Optato dicant, Quid fecit? Quis eum accusavit? quis convicit? Ego nescio, non vidi, non audivi. Propter hos ergo qui se manifesta ignorare confingunt, exorti sunt Maximianistae, in quibus eis oculi pateant, et ora claudantur: aperte se separant, aperte altare contra altare erigunt, aperte in concilio sacrilegi et viperae, et veloces ad effundendum sanguinem, et Dathan et Abiron et Chore comparandi appellantur, et asperis verbis detestati damnantur, aperte recipiuntur rursus in honoribus suis cum baptizatis suis. Hi sunt fructus eorum, pro Donati pace ista facientium ut pelle ovina se contegant, et Christi pacem in toto orbe terrarum recusantium ut intus sint lupi rapaces.