|
27. Nihil me praetermisisse arbitror
eorum, quae iste in epistola sua posuit, duntaxat quae in ea parte,
ad quam pervenimus, potui reperire: prodant etiam reliquam partem, ne
forte ibi sit aliquid quod refelli non possit. Haec autem, quae
Domino adjuvante respondimus, admoneo Charitatem vestram, ut non
solum petentibus detis, sed etiam non petentibus ingeratis.
Respondeant si quid volunt: et si nobis nolunt, saltem ad suos
litteras mittant, quae tamen nobis occultari non jubeant; quod si
faciunt, apertissime fructus suos produnt, quibus lupi rapaces induti
pellibus ovium demonstrentur, qui occulte insidiantur ovibus nostris,
et aperte pastoribus respondere formidant. Nos eis tantummodo
schismatis crimen objicimus, quo penitus omnes involuti sunt: non
quorumdam eorum crimina, quae sibi quidam eorum displicere
respondeant. Ipsi vero si nobis aliena crimina non objiciant, non
habent quod objiciant: et ideo se ab scelere schismatis defendere
omnino non possunt; quia sive propter falsa et a se conficta, sive
etiam propter vera, sed tamen paleae crimina, se ab area dominica, et
ab innocentia frumentorum toto orbe crescentium, nefaria diremptione
separarunt.
|
|