|
28. Nisi forte exspectatis a me, ut
etiam de Manichaeo quae interposuit, refellantur. Qua in re nobis
non displicet, nisi quia pestilentiosissimum et perniciosissimum
errorem, id est, Manichaeorum haeresim omnino levissima et prope
nulla reprehensione culpavit; quem veritatis fortissimis documentis
Catholica expugnat . Haereditas enim Christi in omnibus gentibus
constituta, adversus omnes exhaeredatas haereses tuta est: sed sicut
ait Dominus, Quomodo potest satanas satanam ejicere (Marc.
III, 23)? ita Manichaeorum errorem quomodo potest Donatistarum
error evertere ?
|
|