CAPUT XXVII.

29. Quapropter, charissimi, quanquam multis modis convictus error iste superetur, nec ulla qualicumque ratione , sed sola impudentia pertinaci resistere audeat veritati: tamen ne memoriam vestram documentorum oneret multitudo, hoc unum Maximianistarum factum tenete, hoc in eorum fronte configite, hoc eis ad comprimendas dolosas linguas in ora coarctate, hoc tanquam tridenti telo velut tricipitem bestiam eorum calumniam trucidate. Traditionem objiciunt, persecutionem objiciunt, falsum baptisma objiciunt: de solis Maximianistis ad omnia respondete. Quod enim majores eorum tradiderunt sanctos codices flammis, occultum esse arbitrantur: sed cum sacrilegio schismatis inquinatos in suis honoribus receperunt, hoc certe occultare non possunt. Item persecutiones violentissimas, quas quibuslibet ubi potuerint faciunt, occultas esse arbitrantur: sed cum spiritualis persecutio persecutionem superet corporalem, Maximianistas quos ipsi corporaliter persecuti sunt, et de quibus ipsi dixerunt, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3), in suis honoribus receperunt; hoc certe occultare non possunt.