|
Postremo Baptismi quaestionem, qua
miseros fallunt, occultam esse arbitrantur: sed cum dicant Baptismum
non habere quotquot praeter communionem unius Ecclesiae baptizantur,
Maximianistas cum eis quos extra istorum communionem in schismate
baptizarunt, in suis honoribus receperunt; hoc certe occultare non
possunt.
30. At haec, inquiunt, pro pace non maculant, et bonum est
rigorem severitatis ad misericordiam flectere, ut denuo rami fracti
inserantur. Ita ergo tota causa concluditur, victa in illis, invicta
pro nobis: quia si nomen pacis ad tolerandos in schismate malos in
qualemcumque umbram defensionis assumitur, procul dubio cum horrendo
scelere et sine ulla defensione per unitatem orbis terrarum vera pax
ipsa violatur.
|
|