CAPUT II.

3. Unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat? Praesertim cum addat, et dicat, Nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est, perfidiam ejus ignorat: quid eum accepturum esse arbitraris? utrum fidem, an reatum? Si dixeris fidem; concedes posse fieri ut a perfido quisque fidem percipiat, non reatum; et falsum erit illud quod dictum est, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Invenimus enim fieri posse ut etiam a perfido fidem quis percipiat, si perfidiam dantis ignoret. Non enim ait, Qui fidem a perfido manifesto vel cognito sumpserit: sed, Qui fidem, inquit, a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; quod utique falsum est, quando quis a latente perfido baptizatur. Si autem dixerit, Etiam cum baptizator perfidus latet, non ab eo fidem percipit, sed reatum: rebaptizent ergo illos quos ab eis baptizatos esse constiterit, qui diu apud ipsos conscelerati latuerunt, et postea proditi convictique damnati sunt.