CAPUT XXIX.

31. Haec fratres, cum impigra mansuetudine agenda et praedicanda retinete: diligite homines, interficite errores: sine superbia de veritate praesumite, sine saevitia pro veritate certate. Orate pro eis quos redarguitis atque convincitis. Pro talibus enim propheta Deum deprecatur, dicens: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine (Psal. LXXXII, 17). Quod quidem jam fecit Dominus, ut eorum facies ignominia Maximianistarum apertissime impleret: superest ut norint salubriter erubescere. Ita enim nomen Domini quaerere poterunt, a quo perniciosissime aversi sunt, dum pro eo suum nomen extollunt. Vivatis et perseveretis in Christo, et multiplicemini, atque abundetis in charitate Dei, et in invicem, et in omnes, dilectissimi fratres.