|
Eo quippe tempore quo latebant, quoscumque
baptizaverunt, non eis potuerunt fidem tradere, sed reatum; si
quisquis fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum.
Ergo baptizentur a bonis, ut possint fidem percipere, non reatum.
4. Sed quomodo et de istis securi erunt, si conscientia dantis
attenditur, quae latet oculos accepturi? Ita secundum eorum
sententiam fit salus illa spiritualis incerta, dum contra Scripturas
sanctas, quae dicunt, Bonum est confidere in Domino, quam confidere
in homine (Psal. CXVII, 8); et, Maledictus omnis qui spem
suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5): spem baptizandorum
auferunt a Domino Deo, et in homine ponendam esse persuadent. Unde
fit omnino ut non incerta, sed prorsus nulla sit salus: quia, Domini
est salus (Psal. III, 9); et, Vana salus hominis (Psal.
LIX, 13). Itaque quisquis in homine spem posuerit, etiam quem
justum et innocentem novit, maledictus est. Unde et apostolus Paulus
eos qui dicebant se Pauli esse, objurgat, et dicit: Numquid Paulus
pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I
Cor. I, 13)?
|
|