CAPUT IV.

5. Quapropter, si errabant illi, et nisi corrigerentur, perirent, qui volebant esse Pauli; quae tandem spes eorum est, qui quaerunt esse Donati? Id enim agunt isti, ut origo, radix, et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur. Ita fit ut, quoniam plerumque qualis sit baptizator incertum est, incerta origine, incerta radice, incerto capite, spes etiam omnis incerta sit. Et cum fieri possit, ita esse conscientiam dantis, ut scelerata atque maculosa sit, et hoc ignoret accipiens; consequenter fit ut scelerata origine, scelerata radice, scelerato capite, spes quoque baptizati vana et inanis existat. Quippe cum iste in epistola sua ponat, et dicat, Omnis enim res origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est. Cumque originem et radicem et caput baptizati, hominem a quo baptizatur, velit intelligi; quid prodest misero baptizato, quod ignorat quam malus sit baptizator ejus? Ignorat enim se malum habere caput, aut omnino se esse sine capite. Tamen quae spes est illi, cui sive scienti, sive nescienti, caput pessimum aut nullum est? Numquid ipsa ignorantia fit ei caput, cui suus baptizator vel malum caput vel nullum est? At hoc quisquis putaverit, vere sine capite est.