CAPUT V.

6. Nos ergo quaerimus, quia dixit iste, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; statimque connexuit, dicens, Omnis enim res origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est: quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat, fidem percipit, non reatum: si tunc ei non est baptizator ejus origo et radix et caput, quis est a quo accipit fidem? ubi est origo de qua oritur? ubi radix unde germinat? ubi caput unde incipit? An forte cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus est origo et radix et caput? O humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus? Cur non sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput? Neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritualis credentibus impertitur, dispensator ipse justificat, ac non ille unus de quo dictum est, quod justificat impium (Rom. IV, 5)? Aut vero Apostolus Paulus caput est et origo eorum, quos planta verat, aut Apollo radix est eorum quos rigaverat; ac non ille qui eis in credendo fidem dederat: cum idem dicat. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Nec radix eorum erat ipse; sed potius ille qui ait: Ego sum vitis; vos estis sarmenta (Joan. XV, 5). Caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat, nos multos unum esse corpus in Christo, ipsumque Christum caput esse universi corporis, pluribus locis apertissime praedicet?