|
8. Quod si dementissimum est credere
(semper enim Christus justificat impium, faciendo ex impio
christianum, semper a Christo percipitur fides, semper Christus est
origo regeneratorum et caput Ecclesiae), quid habent ponderis illa
verba, quae vani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum
quemadmodum sonent? Qui autem non aure sola excipit voces, sed et
mente sententias intuetur, cum audierit, Conscientia dantis
attenditur, qui abluat accipientis: respondebit, Saepe mihi ignota
est humana conscientia, sed certus sum de Christi misericordia. Cum
audierit, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed
reatum: respondebit, Non est perfidus Christus, a quo fidem
percipio, non reatum. Cum audierit, Omnis res enim origine et
radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est:
respondebit, Origo mea Christus est, radix mea Christus est, caput
meum Christus est. Cum audierit, Nec quidquam bene regenerat, nisi
bono semine regeneretur: respondebit, Semen, quo regeneror, verbum
Dei est, quod obaudienter audire sum monitus, etiamsi ille per quem
audio, quae mihi dicit ipse non facit, dicente Domino, et me securum
faciente: Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite: dicunt
enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Cum audierit,
Quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium
faciat innocentem? respondebit, Me innocentem non facit, nisi qui
mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter
justificationem nostram. Non enim in ministrum, per quem baptizor,
credo; sed in eum qui justificat impium, ut deputetur mihi fides ad
justitiam (Rom. IV, 25, 5).
|
|