|
9. Cum audierit, Arbor bona bonos
fructus facit; arbor mala malos fructus facit: numquid colligunt de
spinis uvas (Matth. VII, 17, 16)? et, Omnis bonus homo
de thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de thesauro cordis
sui profert mala (Id. XII, 35): respondebit, Hoc ergo bonus
fructus est, ut arbor bona sim, hoc est, bonus homo, ut praebeam
fructum bonum, hoc est, opera bona. Hoc autem, non qui plantat et
qui rigat, mihi dabit; sed qui incrementum dat Deus. Nam si arbor
bona bonus baptizator est, ut fructus ejus bonus sit ille quem
baptizaverit; quisquis ab homine malo etiam non manifesto fuerit
baptizatus, bonus esse non poterit: de mala quippe arbore exortus
est. Aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta, sed tamen
mala. Aut si cum occulta est arbor mala, quicumque fuerit ab illa
baptizatus, non de illa, sed de Christo nascitur; sanctius
justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a
manifestis bonis .
|
|