CAPUT IX.

21. PETIL. dixit: His ergo criminibus septus, esse verus episcopus non potes.

22. AUG. respondit: Quibus criminibus? Quid docuisti? quid ostendisti? Et si ostendisses crimina nescio quorum, quid hoc ad semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes?