|
227. PETIL. dixit: Nos autem
pauperes spiritu (Matth. V, 3), non divitiis metuimus , sed
divitias formidamus. Nos nihil habentes, et omnia possidentes (II
Cor. VI, 10), censum animam credimus, nostrisque poenis et
sanguine aeternas divitias coeli mercamur. Sic idem Dominus dicit,
|
“Qui perdiderit substantiam suam, centuplum recipiet eam.”
|
|
228. AUG. respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere
quemadmodum scriptum est. Nam ubi nihil impedit intentionem meam, si
quid de Scripturis fallis aut falleris, nihil curo. Non ergo ita
scriptum est, Qui perdiderit substantiam suam; sed, Qui perdiderit
animam suam propter me (Matth. XVI, 25). De substantia vero
non scriptum est, Qui perdiderit; sed, Qui dimiserit (Id.
XIX, 29): nec solam substantiam pecuniae, sed et multa alia.
Tu autem interim non perdidisti substantiam: utrum vero dimiseris,
quod sic de paupertate gloriaris, nescio: si forte scit hoc collega
meus Fortunatus, quia in eadem civitate estis, nunquam mihi
indicavit, quia nunquam quaesieram. Verumtamen etiamsi hoc fecisti,
tu ipse contra te in hac ipsa tua epistola commemorasti apostolicum
testimonium: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus
meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I
Cor. XIII, 3). Si enim haberetis charitatem, non objiceretis
ignaro, et vobis incognito orbi terrarum, nec ipsa saltem probata
crimina Afrorum . Si haberetis charitatem, non in vestris calumniis
fingeretis, sed in verbis Domini manifestissime expressam, usque in
totam terram (Act. I, 8), cognosceretis unitatem. Si autem hoc
non fecisti, quid gloriaris quasi feceris? Itane vero divitias
formidatis, ut nihil habentes omnia possideatis? Dic ista collegae
tuo Crispino, qui modo juxta Hipponem nostram comparavit fundum, ubi
mergeret homines in profundum . Unde hoc et ego nimium novi: tu forte
nescis, et ideo securus clamas, Divitias formidamus. Unde miror
quod ista vox tua, ut ad nos perveniret, ipsum transiliit. Inter
Constantinam quippe ubi tu es, et Hipponem ubi ego sum, Calama ubi
ille est, vicinior quidem nobis, sed tamen interposita est. Miror
ergo quomodo non ille prior excepit hanc vocem, et repercussit ne
transiret ad nos, et adversus te divitiarum laudes multo copiosius
recitavit. Non solum enim non formidat ille divitias, sed et amat.
Et certe de caetero priusquam edas, recita illi talia: si non
emendaverit, respondemus. Tu autem, si verum est quod pauper sis,
ibi habes fratrem meum Fortunatum: facilius inde placere poteris illi
collegae meo, quam huic tuo.
|
|