|
229. PETIL. dixit: Nos timore Dei quo
vivimus, poenas et mortes quas gladio facitis non timemus: sed id
solum denique fugimus, quod communione nequissima animas jugulatis,
Domino ipso dicente,
|
“Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam
enim occidere non possunt; sed timete potius eum qui habet potestatem
corpus et animam mittere in gehennam ignis”
|
|
(Matth. X, 28).
230. AUG. respondit: Quod dicis, vos facitis non gladio
visibili, sed illo de quo dictum est, Filii hominum dentes eorum arma
et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5).
Hoc enim gladio criminatore et calumniatore orbis incogniti,
imperitorum animas trucidatis. Si autem communionem nequissimam
accusas, ecce ore, non meo, sed tuo, ascendas, descendas, intres,
verseris, tergiverseris, talis es qualis Optatus. Si autem redis ad
cor, et invenies te non esse talem, non quia tecum Sacramenta non
communicavit, sed quia tibi displicuit; absolves orbem terrarum
criminibus alienis, et invenies vos implicatos crimine schismatis.
|
|