|
231. PETIL. dixit: Vos ergo qui
falsissimo baptismo vultis lavari quam nasci, non solum vestra delicta
non ponitis, verum animas vestras reorum criminibus oneratis. Ut enim
aqua nocentium a sancto Spiritu vacuata est, ita plane referta est
criminibus Traditorum. Quicumque igitur miser ab hujusmodi
baptizaris, si mendacio carere volueris, perfunderis falsitate. Si
delicta carnis volebas excludere, reorum accedente conscientia
percipies et reatum. Si avaritiae flammam volebas exstinguere,
perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore.
Postremo si credis, quia accipientis et dantis est fides, ab eo qui
interficit hominem, sanguine perfunderis fratris. Ita agitur, ut qui
ad Baptismum innocens veneras, a Baptismo redeas parricida.
232. AUG. respondit: Vellem cum eis sermocinari, qui verbis
istis lectis vel auditis acclamaverunt. Tales enim non habent aures in
corde, sed cor in auribus. Legant tamen iterum et iterum, et
cogitent, et sentiant ea, non quid sonent, sed quid sapiant. Primo
ut hoc ultimum excutiam: Ita ergo fit, inquis, ut qui ad Baptismum
innocens veneras, a Baptismo redeas parricida: responde prius, quis
ad Baptismum innocens veniat , excepto illo qui non ideo venit
baptizari ut ejus ablueretur iniquitas, sed ut nobis humilitatis
praeberetur auctoritas? Quid enim dimittetur innocenti? Aut vero ita
es eloquens , ut ostendas nobis quamdam innocentiam peccatricem.
Nonne audis dicentem Scripturam, Nemo mundus a peccato in conspectu
tuo, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job XIV,
sec. LXX)? Nam unde ad remissionem peccatorum et cum infantibus
curritur? Nonne audis aliam: Ego in iniquitate conceptus sum
(Psal. L, 7)? Deinde si propterea redit parricida qui sine
parricidio venerat, quia eum parricida baptizat; quotquot ab Optato
baptizati redierunt, Optati facti sunt. Ite nunc, et nobis
objicite, quod in vos regum iracundiam concitemus. Non metuitis ne a
vobis tot Gildonis satellites inquirantur, quot homines ab Optato
baptizari potuerunt? Videsne tandem quemadmodum ista tua sententia,
sicut vesica , non solum inani sono, sed etiam in capite vestro
crepuerit?
233. Jam caetera superiora, quae nunc refellenda proposuimus,
talia sunt, ut omnino talis quisque baptizatus redire dicatur, qualis
fuerit a quo baptizatur. Sed absit ut quam delirans ista dicis, tam
deliri a te redeant quos baptizas. Et quam belle tibi sonuit quod
dixisti, Perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et
furore! Tu vero nisi furore, non perfusus, sed repletus esses, ista
non effunderes. Itane, ut alia taceam, quicumque non avari ad avaros
collegas tuos vel presbyteros vestros baptizandi veniunt, avari
redeunt; et quicumque sobrii ad illas vini voragines currunt ut
baptizentur, ebriosi revertuntur? Ista sentientes et ista suadentes,
audetis etiam tanquam adversus nos commemorare, quod paulo ante
superius posuisti, Bonum est sperare in Domino, quam sperare in
homine: bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus
(Psal. CXVII, 8, 9). Quid aliud docetis, quaeso, quam
non in Domino, sed in homine sperare, quando talem fieri dicitis
baptizatum, qualis fuerit baptizator? et quia istum vobis baptizandi
assumitis principatum, credant vobis homines; et qui erant in Domino
speraturi, sperent in principibus? Imo vero non audiant vos, sed
illa potius testimonia quae posuisti contra nos ; et aliquid etiam
terribilius: quia non solum, Bonum est sperare in Domino quam
sperare in homine; sed etiam, Maledictus omnis qui spem suam ponit in
homine (Jerem. XVII, 5).
|
|