|
234. PETIL. dixit: Imitamini saltem
Prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt.
Dixit namque primitus Jeremias, apud impios homines aquam esse
mendacem.
inquit,
|
“mendax, non habet fidem.”
|
|
235. AUG. respondit: Qui Scripturarum ignarus haec audit,
nec te credit aut sic errantem ut nescias quid loquaris, aut sic
fallentem ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, putat Jeremiam
prophetam cum baptizari vellet, praecavisse ne ab hominibus impiis
baptizaretur, et sic ista dixisse. Quo enim pertinet, quod antequam
hoc testimonium poneres dixisti, Imitamini saltem Prophetas, qui
suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt? Quasi Jeremiae
temporibus quisquam sacramento Baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos
illis lavacris quae Dominus redarguit, Pharisaei pene per omnia
momenta tingebant, et lectos et calices et paropsides, sicut in
Evangelio legitur (Matth. XXIII, 25). Quomodo ergo potuit
Jeremias tanquam baptismum desiderans, et ab impiis baptizari
devitans, ista dixisse? Hoc ergo dixit, cum de populo infideli
quaereretur, cujus pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens
factis eorum: qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregavit,
nec alia sacramenta quaesivit, quam ille populus secundum Legis
ordinem illi tempori congrua sumebat. Hunc ergo populum male viventem
dixit plagam, qua cor justi graviter caedebatur, sive hoc de se ipso
diceret, sive in se ipso figuraret quae futura cernebat. Sic enim
ait: Domine, memor esto mei, et visita me, et innocentem me fac ab
insectantibus me non in longanimitate: scito quomodo acceperim de te
improperium ab his qui spernunt sermones tuos. Consumma illos: et
erit verbum tuum mihi in jucunditatem et gaudium cordis mei, quoniam
vocatum est nomen tuum in me, Domine omnipotens. Non sedi in
concilio eorum laudantium, sed timebam a facie manus tuae:
singulariter sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. Utquid qui me
contristant, praevalent in me? Plaga mea valida est, unde sanabor?
Facta est mihi ut aqua mendax, quae non habet fidem (Jerem. XV,
15-18). In his omnibus videtur quid Propheta intelligi
voluerit, sed videtur ab eis qui non ad causam suam perversam volunt
pervertere quod legunt. Plagam enim suam dixit Jeremias factam sibi
aquam mendacem, quae non habet fidem: eos autem voluit intelligi
plagam suam, qui eum contristabant male vivendo. Unde dicit et
Apostolus: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5);
et iterum, Quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis
scandalizatur, et ego non uror (Id. XI, 29)? Et quia
desperabat eos posse corrigi, propterea dixit, Unde sanabor? tanquam
semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent, inter quos vivere
cogeretur. Populum autem nomine aquae solere significari, in
Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non
conjectura nostra , sed illic enodata interpretatione cognoscimus
(Apoc. XVII, 15). Noli ergo per pravum intellectum vel
potius errorem, blasphemare sacramentum Baptismi, etiamsi in homine
perditissimo fuerit: quia nec in Simone mendace aqua mendax erat
Baptisma quod acceperat (Act. VIII, 13), nec tot mendaces
vestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine Trinitatis. Nec
enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque convicti sua
facinora confitentur: sed potius tunc erant mendaces, quando cum
essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.
|
|