|
238. PETIL. dixit: Unguentum vero
concordiae sic in fratribus laudat:
|
“Ecce quam bonum et quam
jucundum, habitare fratres in unum. Tanquam unguentum in capite,
quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram
vestimenti ejus: sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in
saeculum”
|
|
(Psal. CXXXII). Sic, inquit, ungitur unitas,
sicut uncti sunt sacerdotes.
239. AUG. respondit: Verum dicis. Nam illud sacerdotium in
figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit
salvum. Nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est, ab
unctione. Hunc Hebraei dicunt Messiam, quod verbum punicae linguae
consonum est, sicut alia hebraea permulta et pene omnia . Quid est
ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora vestimenti?
Quantum donat Dominus ut intelligam, caput est ipse Salvator
corporis, de quo Apostolus dicit: Et ipse est caput corporis
Ecclesiae (Coloss. I, 18). Per barbam non incongrue fortitudo
intelligitur. Ergo ad eos qui sunt fortes in Ecclesia ejus, et
adhaerent ori ejus , ut sine timore praedicent veritatem, ab ipso
Christo tanquam a capite sanctum descendit unguentum, id est,
sanctificatio spiritualis. Ora vestimenti haec datur intelligi, quae
in capite vestimenti est, qua vestientis caput ingreditur: per hanc
significantur perfecti fideles in Ecclesia. In ora namque perfectio
est: et utique meministi dictum esse cuidam diviti, Si vis esse
perfectus, vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et
habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me. Tristis quidem
ille discessit, neglector perfectionis, elector defectionis (Matth.
XIX, 21, 22): sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis
unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos, tanquam in oram
vestimenti a capite descenderet? Nam exceptis Apostolis, et qui cum
eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores
in barba intelligimus, lege in Actibus Apostolorum, et vide qui
rerum suarum venditarum pretia ad pedes Apostolorum ponebant, et nemo
dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et
distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illi anima una
et cor unum in Deum (Act. IV, 32-35) Nempe ita scriptum
esse cognoscis. Agnosce ergo bonum et jucundum, fratres habitantes in
unum Agnosce barbam Aaron: agnosce oram vestimenti spiritualis.
Interroga ipsam Scripturam, ubi coeperint ista fieri: invenies in
Jerusalem. De hac ora vestis per omnes gentes unitas tota
contexitur. Hac intravit caput in vestem, ut indueretur Christus
varietate orbis terrarum; quia in hac ora vestimenti apparuit varietas
ipsa linguarum. Cur ergo ipsi capiti, unde illud unitatis descendit
unguentum, id est, amoris fragrantia spiritualis; cur, inquam, ipsi
capiti resistitis testanti et dicenti, Praedicabitur in nomine ejus
poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab
Jerusalem (Luc. XXIV, 47)? Et in hoc unguento sacramentum
Chrismatis vultis interpretari: quod quidem in genere visibilium
signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse Baptismus: sed potest esse
et in hominibus pessimis, in operibus carnis vitam consumentibus, et
regnum coelorum non possessuris; et ideo nec ad barbam Aaron, nec ad
oram vestimenti ejus, nec ad ullam contextionem vestis sacerdotalis
pertinentibus. Ubi enim positurus es quae Apostolus enumerat
manifesta opera carnis, quae sunt, inquit, fornicationes,
immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses,
invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico
vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt (Galat. V, 19-21)? Sequestro fornicationes,
quae latenter admittuntur: immunditias interpretare ut volueris,
sequestro et ipsas: illic ponamus et veneficia, quia nemo est palam
confector datorque venenorum: sequestro et haereses, quia hoc vultis:
idolorum servitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem
Apostolus ibi ponit avaritiam, quae publice insanit. His ergo
sequestratis, nulline apud vos luxuriosi, nulli avari, nulli
pertinaciter inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli,
animosi, dissensionibus studentes, invidi, ebriosi, comessationibus
vacantes? Nulline apud vos tales unguntur, et in his intus noti
manifestique moriuntur? Si nullos dicis; quoniam studio contentionis
aperte mentiris vide ne de talibus ipse sis. Si autem ab hujusmodi
remotus es, non corporis separatione, sed vitae dissimilitudine, et
tales turbas circum altaria vestra gemens conspicis; quid dicemus,
quia oleo sancto uncti sunt, et, sicut Apostolus liquida veritate
confirmat, regnum Dei non possidebunt: numquid barbae Aaron et orae
vestimenti ejus sacrilega injuria facienda est, ut ibi eos ponendos
arbitremur? Absit. Discerne ergo visibile sanctum Sacramentum,
quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium, illis ad
judicium, ab invisibili unctione charitatis, quae propria bonorum
est. Discerne ista, discerne: discernat te Deus a parte Donati,
et in Catholicam revocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi
honoris vinculo ligaverunt. Jam ros Hermon super montes Sion,
quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion; quia non
estis in civitate super montem constituta, quae certum signum hoc
habet, quod abscondi non potest. Nota est ergo omnibus gentibus:
pars autem Donati ignota est pluribus gentibus: non est ergo ipsa.
|
|