|
240. PETIL. dixit: Vae igitur vobis,
qui violando quod sanctum est, rescinditis unitatem, Propheta
dicente,
|
“Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem
peccaverit sacerdos, quis orabit pro eo?”
|
|
241. AUG. respondit: Et videbar paulo ante, cum de oleo
peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si
auderes, utrum ipse peccator non esses. Ecce dixisti illud. O
scelus! o monstrum! Quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per
hoc propheticum testimonium, nisi te omnino sine peccato esse dixisti?
Nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum?
Ita enim vos miseris plebibus venditatis, commemorantes ex Propheta,
Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos
peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? ut vos sine
peccato esse credant, et peccata sua vestris orationibus purganda
committant. Magni homines vos, excelsi, coelestes, divini, nec jam
homines, sed angeli, qui pro plebibus oratis, et pro vobis plebes
orare non vultis! Tune justior Paulo, tu perfectior tanto
Apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat?
Orationi, inquit, instate, vigilantes in illa, in gratiarum
actione; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium
verbi ad loquendum mysterium Christi, propter quod et vinctus sum, ut
manifestem illud, ita ut oportet me loqui (Coloss. IV, 2-4).
Ecce oratur pro Apostolo, quod fieri non vis pro episcopo. Videsne
quam sit ista diabolica superbia? Oratur pro Apostolo, ut manifestet
mysterium Christi, sicut oportet loqui. Proinde si pias plebes
haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non
oportet. Tu justior Joanne evangelista, qui ait: Si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est
(I Joan. I, 8)? Tu postremo justior Daniele, quem tu ipse in
hac ipsa epistola ita commemorasti, ut diceres, Rex justissimum
Danielem ferinis morsibus, ut putabat, objecit? Quod ille non
putaverat; quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis
circumstantia probat, dixit ipsi Danieli, Deus tuus cui deservis
assidue, ipse eripiet te (Dan. VI, 16). Sed hinc jam multa
diximus: nunc quod agitur, nempe justissimus erat Daniel; non
testimonio tuo, quanquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat;
sed testimonio Spiritus Dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres
eminentissimae justitiae nominavit, Noe, Danielem et Job, quos
dixit solos a quadam vehementissima ira Dei, quae caeteris
impenderet, posse liberari (Ezech. XIV, 14). Vir ergo
justissimus, unus ex tribus memorabilibus orat, et dicit, Cum orarem
et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu Domini
Dei mei (Dan. IX, 20). Et tu te dicis esse sine peccato;
quia videlicet sacerdos es, et si peccaverit populus, oras pro eo; si
autem tu peccas, quis pro te orabit? Vere quia impietate tantae
arrogantiae indignum te praebes, pro quo sacerdos ille interpellet,
quem Propheta his verbis, quae non intelligis, voluit intelligi.
Jam enim ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum Dominus donat,
expediam. Praeparabat Deus animos hominum per Prophetam, ut talem
desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. Ipse figurabatur
temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae
fuerunt. Ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut
oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non
introibat (Levit. XVI, et Hebr. IX, 7); sicut ille
sacerdos intravit in secreta coelorum, in illa veriora sancta
sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. Ideo dixit
Propheta, Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem
sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo? id est, Talem desiderate
sacerdotem, qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se. Et
ideo pro Apostolis oratur a populis (Act. XIV, 22): pro illo
autem sacerdote Apostolorum magistro et Domino non oratur. Audi hoc
Joannem fatentem, et dicentem: Fratres, inquit, haec scribo
vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud
Patrem, Jesum Christum justum; ipse est exoratio pro peccatis
nostris (I Joan. II, 1, 2). Habemus, dixit: peccatis
nostris, dixit. Disce humilitatem, ne cadas; imo ut aliquando
surgas. Neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.
|
|