|
242. PETIL. dixit: Ac ne se
vindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur:
|
“Ne
communices peccatis alienis.”
|
|
243. AUG. respondit: Erras, ut dicitur, toto coelo per
superbiam, dum non vis communicare orbi terrae per humilitatem. Nam
neque hoc laico dictum est, et nescis quemadmodum dictum sit. Ad
Timotheum Apostolus cum scriberet, hoc monebat eumdem ipsum
Timotheum: cui alio loco dicit, Noli contemnere gratiam quae in te
est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii (I Tim.
IV, 14). Et multis aliis documentis ostenditur, quod non erat
laicus. Quod autem ait, Ne communices peccatis alienis; consensu et
placito intelligi voluit. Unde statim subjiciens quomodo id agat, Te
ipsum, inquit, castum custodi (Id. V, 22). Neque enim et
ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres, de
quibus gemit, in unitate corporali tolerabat; aut communicaverunt
furto et sceleri Judae praecessores ejus Apostoli, quia cum eo jam
Domini venditore, et a Domino demonstrato, sacrosanctam coenam
communicaverunt.
|
|