CAPUT CVII.

244. PETIL. dixit: Hac iterum sententia ipse Apostolus comparat conscientiae malae consortes.

“Et qui faciunt ea, inquit, et qui consentiunt talia facientibus, digni sunt morte”

(Rom. I, 32).

245. AUG. respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; vera sunt haec, et hoc est quod Catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent, et tolerantes quibus haec displicent. Illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem: illi triticum sunt, exspectent, ut segregentur, Christum ventilatorem .