|
246. PETIL. dixit: Venite ergo
ad Ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum iisdem perire
non vultis. Nam ut facile cognoscatis quod cum ipsi sint rei, de fide
nostra optime judicent: ego illorum infectos baptizo; illi meos, quod
absit, recipiunt baptizatos; quae omnino non facerent, si in
Baptismo nostro culpas aliquas agnovissent. Videte ergo, quod
damus. quam sit sanctum, quod destruere metuit sacrilegus inimicus.
247. AUG. respondit: Contra istum quidem errorem multa jam
diximus, et in hoc opere, et alibi. Sed quia ita magnum firmamentum
vanitatis vestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi
terminandam putares epistolam, quo quasi recentius in animis legentium
remaneret, breviter respondeo. Sic approbamus in haereticis
Baptismum, non haereticorum, sed Christi, sicut in fornicatoribus,
immundis, luxuriosis, idololatris, veneficis, inimicitiarum
retentoribus, contentiosis, aemulis, animosis, dissensionum
studiosis, invidis, ebriosis, comessatoribus, et his similibus
approbamus Baptismum, non eorum, sed Christi. Omnes enim isti
inter quos et haeretici positi sunt, sicut dicit Apostolus, regnum
Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21); et ideo ad sinistram
partem cum diabolo pertinebunt. Nec ideo putandi sunt esse in Christi
corpore, quod est Ecclesia, quia Sacramentorum ejus corporaliter
participes fiunt. Illa enim et in talibus sancta sunt, et eis indigne
tractantibus et sumentibus ad majus judicium valebunt. Ipsi autem non
sunt in illa Ecclesiae compage, quae in membris Christi per connexum
et contactum crescit in incrementum Dei. Illa quippe Ecclesia in
petra est, ficut Dominus dicit: Super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Illi autem in arena
aedificant, sicut idem Dominus dicit: Qui audit verba mea et non
facit ea, similubo eum viro stulto, qui aedificat domum suam super
arenant (Id. VII, 26). Sed ne putes Ecclesiam quae in petra
est, in una parte esse terrarum, et non diffundi usque ad fines
terrae: audi ejus vocem de Psalmo gementis inter mala peregrinationis
suae. Ait enim: A finibus terrae ad te clamavi; cam angeretur cor
meum, in petra exaltasti me: deduxisti me, quia factus es spes mea,
turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 3, 4). Videte
quemadmodum a finibus terrae clamat. Non est ergo in sola Africa,
vel solis Afris, episcopum Romam paucis Montensibus , et in
Hispaniam domui unius mulieris ex Africa mittentibus. Videte
quemadmodum in petra exaltetur. Non ergo in ea deputandi sunt omnes
qui aedificant in arena, id est, qui audiunt verba Christi et non
faciunt: qui tamen et apud nos et apud vos habent et tradunt Baptismi
sacramentum. Videte quemadmodum spes ejus Deus sit Pater et Filius
et Spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus; quanto minus
Donatus, aut Petilianus? Non ergo vestrum est quod destruere
metuimus, sed Christi: quod et in sacrilegis per se sanctum est.
Nam venientes a vobis recipere non possumus, nisi quod vestrum est
destruamus. Destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus
characterem imperatoris. Proinde tu ipse considera, et destrue quod
dixisti: Ego, inquis, illorum infectos baptizo; illi meos, quod
absit, recipiunt baptizatos. Tu enim non infectos baptizas, sed, ut
tui erroris fraude inficias, rebaptizas. Nos autem non tuos recipimus
baptizatos, sed destruimus errorem tuum unde sunt tui, et suscipimus
Christi Baptismum unde sunt baptizati. Itaque opportune in medio abs
te positum est, Quod absit. Dixisti enim, illi meos, quod absit,
recipiunt baptizatos. Nam cum tu velles intelligi Quod absit,
recipiunt, timens ne tuos recipiamus; ego nescientem dixisse accipio,
Meos, quod absit. Revera enim absit ut tui sint, qui jam ad
Catholicam transeunt: nec sic transeunt, ut baptizati nostri sint,
sed ut socii nostri sint; baptizati autem Christi nobiscum sint.
|
|