CAPUT XI.

25. PETIL. dixit: At enim aliqui dicent, Filii non sumus traditoris. Ejus est aliquis filius, cujus facta sectatur. Hi enim certissimi filii sunt, idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt.

26. AUG. respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas, nunc etiam coepisti dicere aliquid et pro nobis. Haec enim propositio tua in eo te tenet, ut si nos hodie, cum quibus agis, non conviceris traditores et homicidas, et si quid aliud criminaris, quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt, omnino nobis obesse non possit. Quorum enim dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. Et vide quo te commiseris: si aliquem forte etiam nostrae aetatis hominem, et nobiscum viventem, de aliquo tali reatu forte conviceris, nullo modo praejudicat omnibus gentibus, quae in semine Abrahae benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus inveniris. Ita (quod fieri non potest), nisi omnes qui ubique sunt, noveris, omniumque mores et facta non solum didiceris, sed etiam demonstraveris tam mala esse quam dicis, non habes cur objicias orbi terrarum, qui est in sanctis, nescio quos parentes, quibus eos probas esse consimiles. Nec te aliquid adjuvabit, si etiam demonstrare potueris, eos qui tales non sunt, cum eis qui tales sunt sumere Sacramenta communia. Primo quia vos ipsos respicere debetis, cum quibus ea celebretis, quibus detis, a quibus sumatis, et vobis eos objici nolitis. Deinde, si filii sunt Judae, qui diabolus inter Apostolos fuit, quicumque facta ejus imitantur: cur non filios Apostolorum dicamus, qui non facta sua cum talibus, sed Domini Sacramenta communicant, sicut Apostoli Dominicam coenam cum illo traditore sumpserunt? ideo vobis longe dissimiles, quod hominibus unitatem servantibus hoc objicitis, quod conscissa unitate vos facitis.