|
29. PETIL. dixit: Falsidicos et
mendaces sic identidem objurgat:
|
“Filii diaboli estis, et ab initio
enim ille accusator fuit, et in veritate non stetit.”
|
|
30. AUG. respondit: Non solemus legere, Ille accusator fuit;
sed, Ille homicida fuit (Joan. VIII, 44). Quaerimus autem
unde fuerit diabolus homicida ab initio; et invenimus, quod primum
hominem occiderit, non gladium stringendo, aut aliquam vim
corporaliter inferendo ; sed persuadendo peccatum, et a paradisi
felicitate dejiciendo. Quod tunc paradisus, hoc nunc Ecclesia.
Diaboli ergo filii sunt, qui homines ab Ecclesia seducendo
interficiunt. Sicut autem per verba Dei novimus ubi sit plantatus
paradisus, sic per verba Christi ubi sit Ecclesia didicimus: Per
omnes, inquit, gentes, incipiens ab Jerusalem. Ab isto universo ad
partem quamlibet quisquis separat hominem, ille diaboli filius et
homicida convincitur. Sed et verbum, quod ipse posuisti, ut de
diabolo diceres, Ille accusator fuit, et in veritate non stetit,
vide in quos conveniat. Accusatis enim orbem terrarum criminibus
aliorum, quos etiam ipsos accusare potius quam convincere potuistis;
et in veritate Christi non stetistis. Ille enim dicit, Ecclesiam
per omnes gentes incipientem ab Jerusalem: vos autem, in parte
Donati.
|
|