|
31. PETIL. dixit: Tertio quoque
similiter persecutorum dementiam hoc nomine appellat:
|
“Progenies
viperarum, quomodo fugietis judicium gehennae? Ideoque mitto ad vos
prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et
crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris, donec veniat
super vos omnis sanguis justus, quem effudistis in terram a sanguine
Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem
occidistis inter templum et altare”
|
|
(Matth. XXIII,
33-35). Numquid vere carnaliter sunt filii viperarum, ac non
magis mente serpentes, et trilingui malitia, tactuque mortifero, et
spiritu veneni flagrantes ? Vere viperae facti sunt, qui insontibus
populis mortes morsibus vomuerunt.
32. AUG. respondit: Haec si dicam de talibus esse dicta,
quales vos estis, respondebitis, Proba. Quid enim? tu probasti?
Aut si eo putas probari quo dicuntur, non opus est eadem repetere.
Recita illa ipsa tibi et a nobis in vos . Ecce et ego probavi, si
hoc est probare. Et tamen disce quid sit probare. Neque enim
extrinsecus quaero documenta, ut vos viperas probem. Ecce idipsum
vipereum est, non habere in ore firmamentum veritatis, sed venenum
maledictionis, sicut scriptum est, Venenum aspidum sub labiis eorum.
Et quia hoc passim a quolibet in quemlibet dici potest, quasi
quaereretur, quorum? continuo subjecit, Quorum os maledictione et
amaritudine plenum est (Psal. XIII, 3). Cum ergo talia
dicitis in homines per totum mundum dispersos, et quos omnino
ignoratis, quorum etiam multi nec Caeciliani, nec Donati nomen
audierunt: nec auditis in silentio respondentes, Non ad nos pertinet
quidquid dicitis, non vidimus, non fecimus, quid loquamini penitus
ignoramus: vos qui nihil aliud vultis, quam dicere quod probare omnino
non potestis, quid aliud quam os vestrum maledictione et amaritudine
plenum est? Jam videte utrum vos possitis ostendere non esse viperas,
nisi ostenderitis omnes Christianos omnium gentium traditores esse, et
homicidas, et non esse Christianos. Imo vero etiamsi potestis
singulorum hominum per totum orbem diffusorum vitas et facta nosse et
ostendere: tamen antequam id faciatis, cum temere ista jactatis, os
vestrum vipereum est, os vestrum maledictione et amaritudine plenum
est. Ostendite jam, si potestis, quem prophetam, quem sapientem,
quem scribam occiderimus et crucifixerimus et flagellaverimus in
synagogis nostris. Attendite quanto labore impenso, nullo modo
probastis , quod Donatus et Marculus prophetae fuerint, aut
sapientes, aut scribae, quia non fuerunt. Quod etsi possetis, quid
faciatis ut ostendatis a nobis occisos, quos nec nos ipsi novimus?
quanto minus orbis terrarum, cui venenoso ore maledicitis ? Aut unde
potestis ostendere animum nos habere consimilem interfectoribus eorum,
quos nec saltem ab aliquibus interfectos potestis ostendere? Attendite
haec omnia, videte utrum aliquid horum, vel de orbe terrarum vel orbi
terrarum probare possitis: cui tamen quia maledicere non quiescitis,
in vobis vera ostenditis, quae de illo falsa jactatis.
33. Porro si nos velimus probare vos esse interfectores
Prophetarum, nimis longum sit ut per loca singula colligamus, quas
furiosi vestri principes Circumcellionum et ipsae catervae vinolentorum
atque insanorum, non tantum ediderint ab initio schismatis vestri, sed
et omnino edere non desistant strages. De proximo ago : proferantur
eloquia divina, quae versantur in manibus et nostris et vestris; eos
teneamus interfectores Prophetarum, quos contradictores invenerimus
linguis Prophetarum. Quid doctius dici potest? quid citius ostendi
potest? Mitius ageretis trajiciendo ferrum per viscera Prophetarum,
quam quod lingua interficere conamini verba Prophetarum. Dicit
Propheta: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines
terrae (Psal. XXI, 28). Ecce agitur, ecce impletur. Vos
autem non solum contra id quod dicitur, aures incredulas clauditis;
sed etiam contra id quod jam geritur, linguas furiosas exseritis.
Audivit Abraham dictum, In semine tuo benedicentur omnes gentes
(Gen. XXII, 18): et credidit, et deputatum est illi ad
justitiam (Rom. IV, 3). Vos videtis factum, et reclamatis;
et non vultis deputari vobis ad injustitiam , quod recte deputaretur,
etiamsi nondum factum, sed tantummodo dictum non crederetis. Imo non
solum non vultis vobis deputari ad injustitiam: sed etiamsi quid pro
hac impietate patimini, deputari vobis vultis ad justitiam. Aut si
non sunt istae persecutiones Prophetarum, quia non fiunt ferro, sed
verbo; quae fuit causa, ut divinitus diceretur, Filii hominum,
dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal.
LVI, 5). Sed quando colligam ex Prophetis omnibus omnia
testimonia Ecclesiae toto orbe diffusae, quae omnia contradicendo
interficere et exstinguere conamini? Sed ligati estis: quia in omnem
terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum
(Psal. XVIII, 5). Verumtamen unum illud commemorabo ex ore
Domini, qui testis est testium: Oportebat, inquit, impleri omnia
quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Quae
sint haec, ipse indicet: Tunc aperuit illis sensum, inquit, ut
intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est,
et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis, et praedicari
in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes,
incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44, 47). Ecce
quod scriptum est in Lege, et Prophetis, et Psalmis de Domino.
Ecce quod de se, et de Ecclesia ipse Dominus aperuit, se
ostendens, illam promittens. Vos autem his tam manifestis testimoniis
resistentes, et ea quia delere non potestis, depravare conantes, quid
faceretis, si inveniretis membra Prophetarum, qui sic saevitis in
eloquia Prophetarum, ut nec Dominum audiatis impletorem,
manifestatorem, expositorem Prophetarum? Nam quantum potestis,
etiam ipsum caeditis, quando et ipsi non ceditis ?
|
|