|
34. PETIL. dixit:
De vobis quoque
David persecutoribus haec dicit:
|
“Sepulcrum patens est guttur
eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum.
Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum
ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et
viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem
meam, sicut cibum panis”
|
|
(Psal. XIII, 3, 4)?
35. AUG. respondit: Sepulcrum patens est guttur eorum, unde
mendaciorum mortes exhalant. Os enim quod mentitur, occidit animam
(Sap. I, 11). Si autem nihil est verius quam id quod dixit
Christus, Ecclesiam suam per omnes gentes incipientem ab Jerusalem;
nihil est mendacius quam id quod dicitis, in parte Donati. Linguae
autem dolosae sunt eorum, qui cum facta sua noverint, non solum se
dicunt justos esse homines, sed etiam justificatores hominum: quod de
uno dictum est, Qui justificat impium (Rom. IV, 5): et quod
sit justus et justificans (Id. III, 26). Nam de veneno
aspidum, et ore maledictione et amaritudine pleno, satis diximus.
Veloces pedes autem ad effundendum sanguinem, etiam Maximianistas
habere dixistis: testis est plenarii vestri concilii sententia, toties
Gestis proconsularibus et municipalibus allegata. Illi autem
neminem, quantum audimus, corporaliter occiderunt. Intellexistis
ergo etiam spirituali caede animarum sanguinem fundi gladio schismatis,
quod in Maximiano damnastis. Videte ergo si non sint pedes vestri
veloces ad effundendum sanguinem, cum praeciditis homines ab unitate
orbis terrarum, si hoc in Maximianistis recte dixistis, quia
praeciderunt aliquos a parte Donati. Itane nos viam pacis non
cognovimus, qui studemus servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
et vos eam nostis, qui sermoni Christi quem habuit post resurrectionem
cum discipulis suis, tam pacifico, ut inde inciperet dicens, Pax
vobiscum (Joan. XX, 19, 21), ita resistitis , ut nihil
aliud quam hoc ei dicere convincamini: Tu quod dixisti de unitate
omnium gentium falsum est, nos quod dicimus de crimine omnium gentium
verum est? Qui dicerent ista, si esset timor Dei ante oculos eorum?
Videte itaque si non ista quotidie dicendo plebem Dei diffusam toto
orbe terrarum, tanquam cibum panis dentibus finire conamini.
|
|