|
36. PETIL. dixit:
|
“Monet etiam
Dominus Christus, Cavete a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium , intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus eorum
cognoscetis eos”
|
|
(Matth. VII, 15).
37. AUG. respondit: Si abs te quaeram, quibus nos fructibus
lupos rapaces esse cognoscatis; dicturus es crimina aliena, nec in eis
quorum esse dicuntur unquam probata. Si autem tu a me quaeras, quibus
fructibus vos potius esse lupos rapaces cognoscamus; objicio schismatis
crimen, quod tu negabis, ego autem statim probabo: neque enim
communicas omnibus gentibus et illis Ecclesiis apostolico labore
fundatis. Hic dicturus es: Non communico traditoribus et homicidis.
Respondet tibi semen Abrahae: Haec sunt illa crimina, vel non
vera, vel non mea. Sed haec interim sepono, tu ostende Ecclesiam.
Jam vox illa mihi sonabit, quam in pseudoprophetis vitandam Dominus
monuit ostendentibus partes, et ab universo alienare conantibus: Ecce
hic est Christus, ecce illic. Sed usque adeo putas veras oves
Christi cor non habere, quibus dictum est, Nolite credere (Id.
XXIV, 23); ut lupum audiant dicentem, Ecce hic est
Christus; et pastorem non audiant dicentem, Per omnes gentes,
incipientibus ab Jerusalem?
|
|