CAPUT XVIII.

40. PETIL. dixit: Nec adeo mirum, quod tibi nomen episcopi illicite assumis. Haec est vera diaboli consuetudo, ita demum decipere si sibimet vindicet vocabulum sanctitatis, Apostolo praedicante:

“Nec mirum est,”

inquit,

“si ipse satanas transfigurat se velut angelum lucis, et ministros suos quasi ministros justitiae (II Cor. XI, 14, 15).”

Nec mirum est ergo quod te falso episcopum vocas. Nam et illi angeli perditi, amatores virginum mundanarum, qui carnem corrumpendo corrupti sunt, licet divinis exuti virtutibus angeli esse desierint, nomen tamen retinent angelorum, seseque semper angelos putant, qui divina soluti militia in exercitum diaboli similes transierunt, Deo magno clamante,

“Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quoniam caro sunt”

(Gen. VI, 3). Quibus reis ac vobis dicet Dominus Christus,

“Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus”

(Matth. XXV, 41). Si angeli mali non essent, diabolus angelos non haberet; quos et sanctus Apostolus in illo judicio resurgendi a sanctis hominibus dicit esse damnandos:

“Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)?”

Si veri angeli essent, judicium in angelos Dei homines non haberent. Sic quoque apostoli sexaginta, qui cum Domino Christo duodecim derelictis, a fide apostatae recesserunt, in tantum hominibus miseris adhuc putantur apostoli, ut ex his Manichaeus et caeteri multis diabolicis sectis multas animas implicent, quas ut caperent perdiderunt . Nam profecto perditus Manichaeus, si tamen fuit, non in illis sexaginta ponendus est, si nomen ejus apostoli inter duodecim continetur, aut in locum Judae traditoris subrogato Mathia, voce Christi ordinatus est, ut tertius decimus Paulus , qui sese Apostolorum novissimum memorat, ne quisquis esset posterior apostolus crederetur. Sic enim dixit:

“Ego enim sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei”

(Id. XV, 9). Nec in hoc vobis blandiamini; Judaeus haec fecerat: licet et vos nobis perniciem ut Pagani faciatis. Bellum namque illicite geritis , quibus non licet repugnare. Vos enim cupitis vivere nobis occisis, nobis vero victoria est fugere vel occidi.

41. AUG. respondit: Videris quemadmodum testimonia Scripturarum posueris, vel quomodo intellexeris; nihil ad rem de qua nunc agitur. Ad hoc enim certe ista omnia dixisti, ut probares esse falsos episcopos, sicut sunt falsi angeli et falsi apostoli. Novimus et nos, esse falsos angelos et falsos apostolos et falsos episcopos, et sicut dicit verus apostolus, falsos fratres (II Cor. XI, 26): sed cum ab utrisque adversus invicem possint ista jactari, probare aliquid opus est, non inaniter loqui. In quos tamen conveniat crimen fallaciae, recole quae supra diximus, et invenies: ne taedio simus legentibus, eadem saepius repetendo. Et tamen quid hoc ad Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, sive quod de palea ejus, quae cum illa per totum mundum est, potueris dicere; sive quod de Manichaeo dixisti, vel de caeteris diabolicis sectis? Si enim ad triticum non pertinet quidquid etiam de palea dicitur quae adhuc cum illo est; quanto minus pertinent ad membra Christi toto orbe diffusa, tam olim et tam aperte separata portenta ?