|
1. Primis partibus Epistolae
Petiliani, quas tantummodo inveneramus, satis nos respondisse
meminerunt, qui ea legere vel audire potuerunt. Sed quia postea tota
est a fratribus inventa atque descripta, missaque nobis ut universae
respondeamus, non erat defugiendum hoc officium stili nostri: non quia
ille novum aliquid dicit, cui non jam multis modis et saepe responsum
est; sed propter tardiores fratres, qui ea quae alicubi legerint, ad
omnia paria referre non possunt, ita morem geram eis qui me omnino ad
singula respondere compellunt, ut quasi alternis sermonibus in
praesentia disseramus. Verba ex Epistola ejus ponam sub ejus nomine,
et responsionem reddam sub meo nomine, tanquam, cum ageremus, a
notariis excepta sint. Ita nemo erit qui me aliquid praetermisisse,
aut propter indiscretas personas se non potuisse intelligere
conqueratur: simul etiam ut iidem ipsi Donatistae, qui coram nobiscum
disserere nolunt, per litteras quas suis ediderunt, ita non effugiant
respondentem sibi ad singula veritatem, tanquam nobiscum facie ad
faciem colloquantur.
2. Ab ipso exordio Epistolae suae PETILIANUS dixit:
Petilianus episcopus dilectissimis fratribus, compresbyteris et
diaconibus ministris per dioecesim nobiscum in sancto Evangelio
constitutis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu
Christo.
3. AUGUSTINUS respondit: Agnosco apostolicam
salutationem: videris quis dicas , unde tamen didiceris quod dicis
adverte. Sic salutat Paulus Romanos, sic Corinthios, sic
Galatas, sic Ephesios, Colossenses, Philippenses,
Thessalonicenses. Quae igitur dementia est, cum his Ecclesiis nolle
communicare pacis salutem, in quarum Epistolis didicisti pacificam
salutationem?
|
|