|
42. PETIL. dixit: Jubet nobis
Dominus Christus,
|
“Cum vos persecuti fuerint homines in civitate
ista, fugite in alteram: quod si in ea vos persequentur, fugite in
aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec
veniat Filius hominis.”
|
|
(Matth. X, 23). Si de Judaeis et
Paganis nobis praemonet, tu qui christianum te memoras, dira facta
Gentilium non debes imitari. An sic Deo servitis, ut vestris
manibus occidamur? Erratis, erratis, si hoc creditis miseri. Nam
non habet Deus carnifices sacerdotes.
43. AUG. respondit: Fugere de civitate in civitatem a facie
persecutionis, non haereticis vel schismaticis praeceptum sive
permissum est, quod estis vos; sed praedicatoribus Evangelii, cui
resistitis vos. Quod ut facile probemus; nunc certe in civitatibus
vestris estis, et nemo vos persequitur. Prodeundum ergo vobis est,
et reddenda ratio separationis vestrae. Neque enim sicut excusatur
infirmitas carnis, quando cedit violentiae persecutionis, sic debet et
veritas cedere falsitati. Proinde si persecutionem patimini, quare
non dimittitis civitates in quibus estis, ut impleatis quod ex
Evangelio commemoratis? Si autem non patimini persecutionem, quare
nobis respondere non vultis? Aut si timetis forte, ne cum
responderitis, persecutionem patiamini; quomodo ergo imitamini eos
praedicatores, quibus dictum est, Ecce mitto vos sicut oves in medio
luporum? Quibus item dictum est, Nolite timere eos qui corpus
occidunt, animam autem non possunt occidere (Ibid., 16, 28)?
Et quomodo non facitis contra praeceptum Petri apostoli, qui ait:
Parati semper ad responsionem omni poscenti vos de fide et spe vestra
(I Petr. III, 15)? Postremo, quare per violentissimas
turbas etiam ultro improbi estis Ecclesiis catholicis, ubi potueritis
? quod innumerabilibus exemplis res ipsa indicat? Sed dicitis vos
loca vestra defendere, et resistitis fustibus et caedibus quibuscumque
potueritis. Quare ibi non audistis vocem Domini dicentis, Ego autem
dico vobis, non resistere malo (Matth. V, 39)? Aut si fieri
potest, ut aliquando recte per vim corporalem resistatur violentis,
nec ideo praeceptum violetur quod audimus a Domino, Ego autem dico
vobis, non resistere malo: cur non etiam hoc fieri potest, ut per
ordinatas et legitimas potestates de sedibus quae illicite usurpantur,
vel ad injuriam Dei retinentur, pius expellat impium, et justus
injustum? Neque enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae
ab Elia, quomodo ipse Elias a rege nequissimo (III Reg.
XVIII). Aut quia flagellatus est Dominus a persecutoribus,
propterea passionibus ejus comparandi sunt quos ipse de templo
flagellatos ejecit. Restat ergo ut nihil aliud requirendum esse
fateamini, nisi utrum juste an impie vos separaveritis a communione
orbis terrarum. Nam si hoc inventum fuerit quod impie feceritis, non
miremini si non desunt ministri Deo per quos flagellemini: quia
persecutionem patimini, non a nobis, sed, sicut scriptum est, ab
ipsis factis vestris (Sap. XI, 21).
|
|