|
44. PETIL. dixit: Clamat rursus de
coelo Dominus Christus ad Paulum:
|
“Saule, Saule, quid me
persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”
|
|
(Act.
IX, 4, 5). Saulus tunc dictus est, ut ei postmodum Baptisma
componeret nomen. Vobis ergo non durum est Christum toties persequi
in sacerdotibus suis , Domino ipso clamante,
|
“Ne tetigeritis
christos meos”
|
|
(Psal. CIV, 15)? Sanctorum computate tot
funera, et vivacem Christum toties occidistis. Postremo si
sacrilegus non sis, sanctus esse non potes homicida.
45. AUG. respondit: Defendite vos ipsos a persecutione, quam
passi sunt a vestris qui cum Maximiano se a vobis separaverunt; et
illic invenietis defensionem nostram. Si enim dicitis non vos
fecisse; Gesta proconsularia et municipalia recitamus. Si dicitis
recte vos illis fecisse; cur ipsi talia pati non vultis? Si dicitis,
Sed nos schisma non fecimus; hoc ergo quaeratur, et antequam constet
an ita sit, nemo persecutores accuset. Si dicitis etiam schismaticos
persecutionem pati non debuisse: quaero utrum et de basilicis, in
quibus insidiantur ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas
potestates non debeant? Si dicitis, nec hoc debere: reddite prius
Maximianistis basilicas, et sic nobiscum agite. Si dicitis debere:
quaerite jam quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis
resistendo, Dei ordinationi resistunt. Unde aperte Apostolus
dicit: Non enim sine causa gladium portat; vindex est enim in iram ei
qui male agit (Rom. XIII, 2, 4). Quod si omnino diligenter
veritate tractata hoc inventum fuerit, ut nec per judicia publica
schismatici aliquid pati debeant, nec de locis insidiarum et
fallaciarum suarum pelli; et dixeritis vobis displicere, quod
Maximianistae a quibusdam vestris ista perpessi sunt: cur non liberius
de toto agro Domini, id est, de toto mundo clamant frumenta
dominica, Nec ad nos pertinet quod zizania vel quod palea nostra
committit, quia displicet nobis? Si vobis sufficere ad purgationem
fatemini, quoniam quidquid mali fit a vestris, displicet vobis: quare
vos ergo separastis? Hinc enim vos accusat ipsa vestra defensio. Si
enim propterea vos ab iniquis partis Donati non separatis, quia
unusquisque sarcinam suam portat; cur ab iniquis orbis terrarum, quos
putatis aut fingitis, vos separastis? An ut sarcinam schismatis omnes
pariter portaretis?
46. Et cum quaerimus a vobis, quos vestrum a nostris probetis
occisos. Nullam quidem legem ab imperatoribus datam ut occideremini
recolo. Illi autem de quibus maximam invidiam facere soletis,
Marculus et Donatus, ut moderatius dixerim, incertum est utrum se
ipsi praecipitaverint, sicut vestra doctrina non cessat quotidianis
exemplis; an vero alicujus potestatis jussu praecipitati sint. Si
enim incredibile est magistros Circumcellionum solitas mortes sibimet
intulisse, quanto incredibillus potestates Romanas insolita supplicia
jubere potuisse? Itaque de hac re, quam nimis invidiosam putatis, si
verum est quod dicitis, quid hoc pertinet ad dominicum triticum?
Palea quae foras volavit, paleam quae intus remansit accuset: non
enim tota poterit, nisi ventilabro ultimo separari. Si autem falsum
est, quid mirum si palea tanquam levi flatu dissensionis ablata, etiam
dominicum triticum falsis criminationibus insectatur? Quapropter de
omnibus talibus invidiosis criminibus hoc vobis frumentum Christi,
quod per agrum, id est, per totum mundum cum zizaniis crescere jussum
est, libera et secura voce respondet: Si non probatis quod dicitis,
ad neminem pertinet; si autem probatis, ad me non pertinet. Ex quo
fit ut quicumque se ab ista unitate frumenti propter zizaniorum vel
paleae crimina separavit, propter ipsum dissensionis et schismatis
malum nec ab ipso crimine homicidii se possit defendere, dicente
Scriptura, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III,
15).
|
|