|
47. PETIL. dixit: Ergo, ut
diximus, Dominus Christus clamavit ad Paulum,
|
“Saule, Saule,
quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare.”
|
|
Dixit autem Paulus:
Eique responsum est:
|
“Ego Christus Nazarenus, quem tu persequeris.”
|
|
Et ille tremens
ac stupens dixit:
|
“Domine, quid me vis facere?”
|
|
Et Dominus ad
illum:
|
“Surge, et intra in civitatem, et dicetur tibi quid te
oporteat facere.”
|
|
Et interpositis,
|
“Surrexit autem Saulus de
terra, apertisque oculis suis nihil videbat.”
|
|
O ultrix furoris
caecitas, oculorum persequentis lumen obnubilas, solo Baptismo
recessura! Videamus ergo in civitate quid gessit.
inquit,
|
“Ananias ad Saulum, et cum imposuisset ei manus, ait:
Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui visus est tibi in via qua
veniebas, ut videas et implearis Spiritu sancto. Confestim
ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae, et visum recepit, et
surgens baptizatus est”
|
|
(Act. IX, 4-18). Cum igitur
Paulus a crimine persequendi Baptismo liberatus, oculos sumpserit
innocentes; cur non vis persecutor et traditor caecus falso baptismate
ab iis quos insequeris baptizari?
48. AUG. respondit: Nec persecutorem nec traditorem probas,
quem vis denuo baptizare. Et si probas aliquem, non est tamen denuo
baptizandus persecutor et traditor, si jam Christi Baptismo
baptizatus est. Paulum quippe propterea baptizari oportuit, quia
nunquam tali baptismo tinctus fuit. Itaque nihil habet simile ad
causam quam nobiscum agitis, quod de Paulo interponere voluisti. Sed
si hoc non interposuisses, puerili declamationi locum non invenisses,
ubi diceres, O ultrix furoris caecitas, solo Baptismo recessura!
Quanto enim fortius in vos exclamandum est, O ultrix furoris
caecitas, quae non Paulo comparata, sed Simoni, nec accepto
Baptismo recedit a vobis? Nam si persecutores ab eis quos
persequuntur baptizandi sunt, Primianus a Maximianistis baptizetur,
quos instantissime persecutus est.
|
|