|
49. PETIL. dixit: At enim
constanter opponitis, dixit Apostolis Christus,
|
“Qui semel lotus
est, non habet causam nisi pedes lavandi, sed est mundus totus.”
|
|
Si
verba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. Sic namque
locutus est, dicens:
|
“Qui semel lotus est, non habet causam nisi
pedes lavandi, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non
omnes.”
|
|
Hoc autem dixit propter Judam, qui eum fuerat traditurus
(Joan. XIII, 10, 11). Quisquis ergo traditor factus es,
Baptismum perdidisti. Denique postquam ipse damnatus est traditor
Christi, Apostolos undecim sic plenius confirmavit:
|
“Jam vos mundi
estis, propter sermonem quem locutus sum vobis. Manete in me, et ego
in vobis”
|
|
(Id. XV, 3, 4). Et iterum his undecim dixit:
|
“Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis”
|
|
(Id. XIV,
27). Cum haec ergo damnato, ut diximus, traditore, Apostolis
undecim dicta sint, vos quoque traditores similiter pacem et Baptismum
non habetis.
50. AUG. respondit: Si ergo perdidit Baptismum traditor,
quisquis a vobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si ad vos
redire voluerit, denuo baptizetur. Quod si non facitis, satis vos
ipsi judicatis falsum esse quod dictum est, Si quis ergo traditor
factus es, Baptismum perdidisti. Si enim perdidit, redeat et
recipiat: si autem redit et non recipit, non perdiderat. Deinde, si
propterea dictum est Apostolis, Jam vos mundi estis; et, Pacem
meam do vobis; quia jam inde discesserat traditor: non erat ergo munda
et pacifica coena illa tanti Sacramenti, quam priusquam ille exiret,
omnibus dedit. Quod si clausis oculis dicere audetis, quid faciamus
nisi potius nos exclamemus, O ultrix furoris caecitas eorum qui volunt
esse legis doctores, sicut dicit Apostolus, non intelligentes neque
quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7)? Nisi
tamen pertinaciae caecitas impediret, non erat difficilis intellectus,
ut videres non dixisse Dominum praesente Juda, Nondum mundi estis;
sed, Jam vos mundi estis. Addidit autem, non omnes; quia ibi erat
qui mundus non erat: qui tamen si praesentia sua caeteros pollueret,
non eis diceretur, Jam vos mundi estis: sed diceretur, ut dixi,
Nondum mundi estis. Postquam vero ille discessit, dixit eis, Jam
vos mundi estis; nec addidit, Sed non omnes: quia jam discesserat,
quo etiam praesente, sicut eis dictum est, mundi erant, sed non
omnes, quia erat illic unus immundus. Quapropter his verbis magis
Dominus declaravit, in uno coetu hominum eadem Sacramenta sumentium,
aliquorum immunditiam mundis obesse non posse. Certe si putatis apud
nos esse similes Judae, haec verba nobis dicite, Mundi estis, sed
non omnes. Non autem hoc dicitis: sed dicitis propter quosdam
immundos, Immundi estis omnes. Hoc discipulis Dominus Juda
praesente non dixit: et ideo qui hoc dicit, non didicit a bono
magistro quod dicit.
|
|