CAPUT XXIII.

51. PETIL. dixit: Quod si nos bis Baptismum facere dicitis, imo vos facitis qui occiditis baptizatos: non quia baptizatis hoc dicimus, sed quia unumquemque dum occiditis, sanguine suo facitis baptizari. Etenim baptismum aquae vel spiritus, extorto sanguine martyris quasi factum est geminum. Sic autem ipse quoque Salvator baptizatus primitus a Joanne, baptizandum sese professus est iterum, non jam aqua, nec spiritu, sed sanguinis baptismo, cruce passionis: sicut scriptum est,

“Accesserunt ad eum duo discipuli filii Zebedaei dicentes: Domine, cum veneris in regnum tuum, fac nos sedere unum ad dexteram tuam, et alterum ad sinistram. Respondit eis Jesus: Difficilem rem petitis. Numquid calicem quem ego bibiturus sum, potestis bibere; et baptismo quo ego baptizor baptizari? Dixerunt illi: Possumus. Et ait illis: Calicem quidem quem ego bibiturus sum, bibere potestis; et baptismo quo ego baptizor baptizabimini”

(Marc. X, 35-38), et caetera. Si haec duo sunt baptismata, vestra nos laudatis invidia, profitemur. Cum enim nostra corpora occiditis, bis baptismum facimus, sed baptismo nostro et sanguine baptizamur, ut Christus. Erubescite; erubescite persecutores; similes Christo martyres facitis, quos post aquam veri Baptismatis sanguis baptista perfundit.

52. AUG. respondit: Primo cito respondemus, quia non vos occidimus, sed ipsi vosmetipsos vera morte occiditis, cum vos ab unitatis viva radice praeciditis. Deinde, si omnes qui occiduntur sanguine suo baptizantur, omnes latrones, iniqui, impii, scelerati, qui damnati feriuntur, martyres habendi sunt, quia suo sanguine baptizantur. Si autem non baptizantur sanguine suo, nisi qui occiduntur propter justitiam; quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10): vidistis prius esse quaerendum propter quid patimini, et postea quid patimini. Quid ergo buccae inflantur antequam facta defendantur? Quid perstrepit lingua antequam probetur vita? Si schisma fecisti, impius es: si impius es, ut sacrilegus moreris, cum pro impietate puniris: si ut sacrilegus moreris, quomodo tuo sanguine baptizaris? An dicis, Non feci schisma? Hoc ergo quaeramus: quid ante clamas quam probas?

53. An dicis, Etsi sacrilegus sum, a te occidi non debeo? Alia quaestio est de atrocitate facti mei, quod nunquam veraciter demonstras; alia de Baptismo sanguinis tui, unde te mendaciter jactas. Nam neque occidi te, nec probas te ab aliquo occidi: nec si probes, ad me pertinet quicumque te occiderit, sive secundum potestatem legitime a Domino datam juste fecerit, sive sicut messis dominicae palea cupiditate aliqua mala scelus admiserit: sicut ad te non pertinet qui recentibus temporibus cum intolerabili potentatu etiam militibus sibi comitantibus, non quia timebat aliquem, sed ut ab omnibus timeretur, viduas oppressit, pupillos evertit, aliena patrimonia prodidit, aliena matrimonia separavit, res vendendas innocentium procuravit, venditarum pretia cum dominis plangentibus divisit. Ex me ista dicere videar, si non tacito nomine agnoscitur de quo dicam . Quae si vera sunt; sicut ad vos ista non pertinent: ita nec quidquid dicis, ad nos etiam si vera diceres. Si autem falsa fama de illo collega vestro justo et innocente mentita est; nullo modo etiam famae credendum est, quae de innocentibus tanquam de traditoribus codicum, vel tanquam de interfectoribus hominum seminata est. Huc accedit, quia ego illum commemoro qui vobiscum vixit, cujus natalitia tanta celebratione frequentabatis, cui pacis osculum inter Sacramenta copulabatis, in cujus manibus Eucharistiam ponebatis, cui vicissim danti manus porrigebatis, cujus aures inter tantos Africae gemitus surdas libera voce offendere timebatis: quem nescio quis vestrum, quia vel ex obliquo urbanissime tetigit, ut ei diceret quod Comitem haberet Deum, ingenti laude ferebatur. Tu autem illos nobis objicis, cum quibus non viximus, quorum faciem non vidimus, quorum aetate vel pueri vel fortasse nondum nati eramus. Quae est ista tanta iniquitas atque perversitas, velle nobis imponere sarcinas ignotorum, cum vos portare nolitis amicorum? Clamat Scriptura divina, Videbas furem, et concurrebas cum eo (Psal. XLIX, 18). Si te non contaminavit quem vidisti, cur mihi objicis quem videre non potui? An dicis, Non cum eo concurri, quia facta ejus displicebant mihi? Sed nempe ad altare accedebas cum eo. Age jam, ut te defendas, discerne ista, et dic aliud esse concurrere in peccatum, sicut concurrerunt duo seniores castitati Susannae insidiantes; aliud cum fure accipere Domini Sacramentum, sicut Apostoli cum Juda etiam primam illam coenam acceperunt. Faveo defensioni: sed cur non attendis quanto facilius in hac tua defensione absolveris gentes et terminos terrae, qua haereditas Christi diffunditur? Si enim potuistis furem videre, et cum fure viso Sacramenta communicare, tamen peccatum non communicare: quanto minus potuerunt remotissimae nationes cum Afris traditoribus vel persecutoribus, etiamsi vera diceretis et ostenderetis, malefacta habere communia, quamvis cum eis tenerent Sacramenta communia? An dicis, Ego illum episcopum vidi, furem vero illum non vidi. Dic quod vis, etiam huic faveo defensioni, et in hac absolutus est a vestris criminationibus orbis terrarum. Si enim vobis licuit cogniti hominis ignorare vitam, cur totus mundus ignotos ignorare non sinitur? Nisi forte Donatistis licet nescire quod scire nolunt, gentibus non licet nescire quod scire non possunt.

54. An dicis, Aliud est furtum, aliud traditio vel persecutio? Concedo aliud esse; nec modo laborandum est, quid intersit, ostendere. Attende compendium. Si te ille non fecit furem, quia tibi non placet furtum: quis potest facere traditores aut homicidas, eos quibus displicet sive traditio sive homicidium? Prius igitur confitere te esse quidquid mali fuit Optatus, quem noveras: et vel sic mihi objice quidquid mali fuerunt, quos ego non noveram. Nolo mihi dicas, Sed illa magna sunt, ista parva. Prius enim oportet fatearis ipsa parva de te, non ut ego quoque fatear, sed ut vel sinam te dicere nescio quae magna de me. Optatus quem noveras, fecit te furem, quia collega tuus fuit, an non fecit? Responde unum de duobus. Si dicis, Non fecit; quaero cur non fecit: quia nec ipse fur fuit? an quia nescis? an quia tibi displicuit? Si quia nec ipse fuit: multo magis illos de quibus nos arguistis, tales fuisse, quales dicis, credere non debemus. Si enim de Optato non est credendum quod et Christiani et Pagani et Judaei, postremo et nostri et vestri dicunt; quanto minus credendum est quod vos de aliquo dicitis? Si quia nescis: respondent tibi omnes gentes, Multo magis nos nescimus quidquid de illis objicis nobis. Si quia tibi displicuit: eadem tibi voce respondent, Quamvis nunquam probaveris, talia tamen displicent nobis. Si autem dicis, Ecce me furem fecit Optatus ille quem noveram, quia collega meus fuit, et cum illo ad altare accedere solebam cum ista committeret; sed non curo, quia leve est peccatum: te autem illi traditorem homicidamque fecerunt. Respondeo, non me concedere ut ego quoque traditor et homicida factus sim peccatis alienis, quia tu te alieno peccato furem factum esse confessus es: neque enim judicio nostro, sed ore tuo fur factus es. Nos enim dicimus unumquemque sarcinam suam portare, sicut Apostolus testis est (Galat. VI, 5): tu vero non quia furtum fecisti, vel furto consensisti, sed quia id quod alius fecit ad te pertinere existimasti, sub sarcina Optati ultro tuos humeros subdidisti. Nam sicut Apostolus ait, cum de cibis loqueretur, Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est (Rom. XIV, 14): eadem regula dici potest, aliena peccata ad eos non pertinere quibus displicent; sed si quis existimat ad se pertinere, pertinent ad eum. Quapropter tu nos non tenes traditores, nec homicidas, etiamsi aliquid tale probes de iis qui nobiscum Sacramenta communicant: te autem, etiamsi tibi displiceat quidquid fecit Optatus, furem tamen tenemus, non per calumniam nostram, sed per sententiam tuam. Et ne putes hoc leve esse; Apostolum lege dicentem, Neque fures regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Qui autem regnum Dei non possidebunt, non erunt utique ad dexteram inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Si ibi non erunt, ubi erunt, nisi ad sinistram? Inter illos ergo quibus dicetur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Frustra ergo te securum facis, leve putando peccatum, quod a regno Dei separat, et in ignem mittit aeternum. Quanto melius ad veram confessionem confugies, et dices: Unusquisque nostrum proprium onus portabit, et a tritico paleam ventilabrum ultimum separabit?

55. Sed videlicet times ne statim tibi dicatur: Cur ergo dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi vos estis ante ultimum ventilabrum a totius mundi dominica segete separare? Itaque vos, quibus displicent facta vestrorum, dum cavetis ne vobis objiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis vos implicatis, quae vos non fecistis: et dum timet disertus Petilianus, ne mihi liceat dicere, non me esse talem qualem fuisse putat Caecilianum, ipse cogitur dicere esse se talem qualem fuisse novit Optatum. An tu non es talis, qualem illum fuisse Africa tota conclamat? Nec nos ergo tales sumus, quales illos quos nobis objicitis, vel error vester suspicatur, vel furor infamat, vel veritas probat: multo minus talia sunt per omnes gentes frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. Nulla igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio schismatis pereatis. Et tamen si quid pro hac tanta impietate divino judicio patiamini, etiam baptizari vos vestro sanguine dicitis: ut parum sit quod divisi non compungimini, nisi etiam puniti gloriemini.