CAPUT XXV.

58. PETIL. dixit: Nam cum reus falsa committas, bis Baptisma ego non facio, quod semel ipse non facis.

59. AUG. respondit: Nec reos nos probas; et si reus baptismo falso baptizat, non habent verum Baptismum, quotquot ab eis baptizantur, qui apud vos non solum manifesti, sed etiam occulti jam rei sunt. Si enim rem Dei dat, qui Baptismum dat; cum jam Deo reus est, quomodo rem Dei dat, si reus verum Baptismum non dat? Sed enim exspectatis ut et vobis reus sit, quasi quod daturus est vestrum sit.